

Liber Regum Tertius*
Caput 7: Versus 25
Duodecim.[BED. ubi supra]. Apostolus evangelistas, imo omnes verbi ministros; unde:Non alligabis os bovi trituranti,etc.[I Cor. 9.]. Hi mare sibi superimpositum portant, cum apostoli eorumque successores, injunctum sibi Evangelii officium prompta devotione implent.E quibus tres.Quia in universis quadrati orbis partibus fidem praedicant Trinitatis. Hinc quoque apostoli duodecim, id est quater terni sunt electi, ut fidem et confessionem Trinitatis per quatuor mundi plagas evangelizantes, baptizarent omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quorum et successorum suorum verba, actus et passiones facile in praesenti videre et cognoscere legendo valemus. Quae vero illos in futuro maneat gloria retributionis, nondum videre possumus.